Reinhardus Höppner

E Gyaanipedia
Jump to navigation Jump to search

Formula:L1

Reinhardus Höppner anno 2008

Reinhardus (vulgo: Reinhard) Höppner (natus 2 Decembris 1948 in Haldensleben, mortuus die 9 Iunii 2014 Magdeburgi) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Munus

Schola Elsterwerda finita Höppner annis 1967 - 1971 Dresdae Mathematicae studebat atque 1976 doctor rerum naturarum factus est. Annis 1971 ad usque 1989 lector Mathematicae Domus Editoriae Academiae Berolini fuit. Praeterea annis 1980 - 1984 praeses synodae ecclesiae evangelicae provinciae Saxoniae fuit. Annis 2000 - 2007 praeterea praeses dietae Theodiscae evangelicae ecclesiae erat.

Cursus honorum

Höppner anno 1989 sodalis SPD et anno 1990 legatus Camerae Popularis primo tempore liberae electae Rei publicae Democraticae Germanicae fuit. Eodem anno et legatus in senatus terrae Saxoniae-Anhaltini electus est. Sodales factionis suae eum praesidem eorum statim fecerunt. Sed cum SPD tum minoritatem legatorum tantum haberet, terram regere non potuit. Sed post suffragium anni 1994 Höppner cum Viridibus coalitionem petivit, cui et Sinistra factio favebat. 21 Iulii 1994 Höppner praeses ministrorum Saxoniae-Anhaltini creatus est. Anno 1998, cum Virides electionem perdidissent, Höppner cum sola SPD, quae minoritatem legatorum regebat, Saxoniam-Anhaltinum regebat, Sinistra factione favente. Anno 2002 tandem CDU electionem vicit atque Gualphangus Böhmer 16 Maii praeses ministrorum factus est. Höppner ad annum 2006 legatus ad senatum terrae Saxoniae-Anhaltini mansit.

Die 9 Iunii 2014 morbo gravi affectus Magdeburgi mortuus est[1].

Nexus externi

Curriculum vitae in pagina Saxoniae-Anhaltini

Notae

Formula:Praesides Ministrorum Saxoniae-Anhaltini

Formula:Lifetime