Raimundus Kurzweil

E Gyaanipedia
Jump to navigation Jump to search

Formula:Capsa hominis Vicidata

Raimundus Kurzweil, anno 2006.

Raimundus Kurzweil (IPA: [kɚz-waɪl]), dictus Ray Kurzweil (natus Novi Eboraci die 12 Februarii 1948), est inventor Americanus qui rebus futuris studet. Aditum praemunivit in campis opticali characterum recognitione (OCR), synthesi vocum, technologia voces agnoscenti, et instrumentis musicis electronicis. Libros maximi momenti de artificiali intelligentia, rerum futurarum studio, Singularitate Technologica, transhumanismo, et valetudine scripsit.

Vita, inventiones, palmae

Machina quam invenit Kurzweil, quae libros voce clara in usu hominum caecorum legit.

Kurzweil Queens in urbe Novi Eboraci adolevit. Saecularibus parentibus Iudaeis ex Austria circa annum 1939 effugitis, multas opiniones diversas per pueritia cognovit. Iuvenis, libros de fictione scientifica cupide legit. Ante duodecim annos natum, suum primum programma computatrale conscripserat, et in schola superiore excogitavit multiplex programma documentum agnoscens, quod, musicis gravissimorum compositurm carminibus explicatis, sua carmina in rationibus similibus synthesizavit. Huius inventionis facultates fuerunt tam graves quam anno 1965 fuit in programmate televisifice I've Got a Secret (CBS), cum musicam pro clavile compositam ab computatro quod fecerat cecinit.[1]

Libri editi

  • 1990. The Age of Intelligent Machines
  • 1994. The 10% Solution for a Healthy Life
  • 1999. The Age of Spiritual Machines: When Computers Exceed Human Intelligence
  • 2004. Fantastic Voyage: Live Long Enough to Live Forever
  • 2005. The Singularity Is Near: When Humans Transcend Biology. ISBN 0-670-03384-7.

Vide

Notae

  1. Conloquium in programmata Book TV in C-SPAN-2 die 5 Novembris 2006; exsecutio clavilistica videtur prope initium.

Formula:Lifetime