Petrus Thomson

E Gyaanipedia
Jump to navigation Jump to search

Formula:Capsa hominis Vicidata Petrus Thomson, vulgo plene Peter William Thomson (Suvae in urbe natus anno 1948) est legatus Vitiorum.

Matre Vitiensi e gente Europaea orta, patre Ioanne magistratu Britannico, Petrus Thomson Alumnus est universitatis Aucopolitanae et collegii Wolfson apud Cantabrigienses. Iuxta regimen Vitiense ab anno 1972 stipendiarius, Tokium anno 1980, Sydneium anno 1984 missus est, sed praecipue in insulis Vitiensibus operam dabat, unde, rebus novis anno 1987 motis, exsilium in Nova Zelandia, deinde Australia petivit. Recentius ab anno 2010 legatus perpetuus Vitiorum iuxta Nationes Unitas meret. A die 13 Septembris 2016 usque ad 12 Septembris 2017 praeses fuit conventus generalis Nationum Unitarum.

Scripta

Nexus externi

Formula:Praesides conventus generalis Nationum Unitarum 2010–