Paulus LePage

E Gyaanipedia
Jump to navigation Jump to search

Formula:Capsa hominis Vicidata Paulus LePage, praenominibus vulgaribus Paul Richard (Lewistoniae natus die 9 Octobris 1948) est politicus Cenomannicae.

Genitoribus Canadensibus Catholicis pauperibus, Paulus LePage Lewistoniae in vico Little Canada inter Francophonos educatus est. A patre fere semper ebrio annum aetatis duodecimum agens refugus in stabulario, in lupanare, denuo apud familias contubernalium dormiebat dum lixa apud tabernas victum quaerebat. Schola nihilominus absoluta, linguam Anglicam male loquens, a Collegio Husson aegre acceptus est. Rebus commercialibus ibi et apud universitatem Mainensem studuit. Lignarius in Novo Brunsvico et in civitate nativa operam dedit. Factionis republicanae sodalis, praefectus urbi Waterville ab anno 2003, deinde gubernator Cenomannicae ab urbe 2011 meruit.

Bibliographia

Nexus externi

  • Vita apud gubernium civile

Formula:Gubernatores Cenomannicae