Ousainou Darboe

E Gyaanipedia
Jump to navigation Jump to search

Formula:Capsa hominis Vicidata Ousainou Darboe (die 8 Augusti 1948[1] in oppido Dobo natus) est politicus Gambiae.

E populo Mandinka ortus, Ousainou Darboe filius est Numukunda Darboe olim apud parlamentum Gambiense legati. Alumnus est universitatum Lacupolitanae in Nigeria et Ottaviensis in Canada. Causidicus operam dedit, usque ad annum 1980 pro regimine Gambiensi, deinde privatim iura humana suadens atque pro societatibus publicis causas varias sustinens. Factionem unitam democraticam anno 1996 condidit et conducebat, quater se in comitiis ad officium praesidis proponens contra Yahya Jammeh, malo semper successu. Anno 2016 ante comitia habita incarceratus est. Adama Barrow ergo subito candidatus, victor reportatus, aemulum Ousainou Darboe liberavit et ad munus ministri rerum externarum convocavit. Die 29 Iunii 2018 praesidem vicarium promovit.

Notae

  1. Ita aliae Vicipaediae, sed verificare oportet

Nexus externi

Formula:Ministri rerum externarum Gambiani