Marcellus Rebelo de Sousa

E Gyaanipedia
Jump to navigation Jump to search

Formula:L Formula:Capsa hominis Vicidata Marcellus Rebelo de Sousa, vulgo plene Marcelo Nuno Duarte Rebelo de Sousa (Olisipone natus ide 12 Decembris 1948) est diurnarius, ostentator televisualis et politicus Portugalliae. A die 9 Martii 2016 praeses patriae meret.

Alumnus est facultatis iurum universitatis Olisiponensis. Professor iurisprudentiae meruit apud Universitatem Catholicam Lusitanam atque recentius apud almam matrem. Editor fuit diarii Expresso ab anno 1980 ad 1983 et libellorum Semanário ab 1983 usque in annum 1987. Ostentator fuit programmatum politicorum tam radiophonici ab anno 1993 ad 1996, deinde televisifici ab 2000 ad 2015. Ab anno 1996 ad 1999 dux fuit factionis socialis democraticae, antecessor Iosepho Manueli Barroso. Die 24 Ianuarii 2016 praeses patriae electus est, successor Hannibali Cavaco Silva.

Bibliographia

Nexus externi

Formula:CommuniaCat

Formula:Praesides Portugalliae