Ioannes Casulides

E Gyaanipedia
Jump to navigation Jump to search

Formula:Capsa hominis Vicidata Ioannes Casulides seu litteris Graecis Ιωάννης Κασουλίδης (Leucosiae natus die 10 Augusti 1948) est medicus et politicus Cypri.

Alumnus est universitatis Lugdunensis ubi medicinae studuit. Geriatrus deinde meruit ab anno 1975 in Anglia apud Formula:Creanda medicusque ab anno 1981 usque in 1993 in urbe natali. Ab anno 1991 legatus est apud parlamentum Cyprium. Anno 1993 orator pro regimine factus est atque ab anno 1997 usque in 2003 minister a rebus externis, praeside Glauco Clerida. Cypro eis annis ad unionem Europaeam accedebat sub tutela ipsius Casulidae. Ab anno 2004 rursusque ab anno 2009 legatus est apud parlamentum Europaeum, sed anno 2008 candidatus fuit ad officium praesidis Cypri sed frustra. Denuo a die 28 Februarii 2013 minister a rebus externis meret, praeside Nicolao Anastasiada.

Nexus externi

Ioannes Casulides inter ministros a rebus externis Europaeos die 4 Aprilis 2014 Athenis apud Zappeo congressos. NB: exemplar huius imaginis apud Communia servatum nomina hominum singulorum indicat

Formula:CommuniaCat

  • Opus apud parlamentum Europaeum

Formula:Ministri rerum externarum Cyprii