Georgius Dobre

E Gyaanipedia
Jump to navigation Jump to search

Georgius (Dacoromanice Gheorghe) Dobre (natus die 24 Aprilis 1948) machinator et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus

Dobre annis 1966 - 1972 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae mechanicae studebat atque machinator factus est. Deinde pro societate ferroviaria CFR machinator atque director operam dedit. Tum director in administerio vecturae erat. Anno 1995/96 praefectus Dolj circuli erat.

Cursus honorum

A die 29 Decembris 2004 ad usque 13 Iunii 2006 Dobre, tum sodalis factionis PD, minister vecturae in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu erat. Anno 2010 a praeside ministrorum Aemilio Boc iterum director generalis ministerii vecturae nominatus est[1]. Mense Decembri 2013 contra Dobre corrputionis causa investigatio coepta est[2].

Nexus externi

Notae

Formula:Ministri vecturae Romanici Formula:Ministri Romanici Tăriceanu

Formula:Lifetime