Dionysius Moncada

E Gyaanipedia
Jump to navigation Jump to search

Formula:Capsa hominis Vicidata Dionysius Moncada, vulgo plene Denis Ronaldo Moncada Colindres (natus in Murra Novae Segobiae die 28 Novembris 1948) est miles et politicus Nicaraguae.

Alumnus est Universitatis Nationalis Autonomae Nicaraguanae Legione in urbe ubi iuri publico studuit. Ab anno 1979 in exercitu revolutionario Nicaraguano militavit. Annis 1981 et 1982 academiam militarem Havanensem frequentavit. Deinde apud curiam iustitiae supremam Nicaraguanam operam dedit in rebus militaribus. Ab anno 2007 iuxta ministerium rerum externarum legatus plenipotentiarius fuit apud ordinem civitatum Americanarum. Ab anno 2013 eodem tempore officio ministri vicarii a rebus externis functus est, ministro principali Samuele Santos. Cui iussu praesidis Danielis Ortega die 16 Ianuarii 2017 ipse succedit.

Bibliographia

Dionysius Moncada, Elias Jaua, David Choquehuanca, Ricardus Patiño in Guatemala anno 2013 congressi

Nexus externi

  • Vita apud cancellariam Nicaraguanam

Formula:Ministri rerum externarum Nicaraguani

Formula:Nexus absunt