Daniel-Ioannes Popescu

E Gyaanipedia
Jump to navigation Jump to search

Formula:Capsa hominis Vicidata Daniel-Ioannes (Dacoromanice Dan Ioan) Popescu (natus die 19 Martii 1948 in Ploieşti) chemicus et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus

Popescu apud Institutum Polytechnicum Bucarestense annis 1966 - 1971 chemiae indutriali studebat. Tum indagator chemiae textilis operam dedit et annis 1990 - 1993 praeses instituti chemiae vestium fuit. Anno 1994/95 secretarius statalis in ministerio industriae erat.

Cursus honorum

Popescu, qui anno 1990 sodalis Factionis Republicanae factus est et anno 1993 cum sodalibus eius ad Factionem Socialem Democraticam transiit, a die 19 Ianuarii ad usque 11 Decembris 1996 miniater commercii in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu erat. Eodem anno primum legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad annum 2008 mansit. A die 28 Decembris 2000 ad usque 28 Decembris 2004 minister industriae et materialium in consilio ministrorum Hadriani Năstase operam dedit. Mense Novembri 2006 ad Factionem Conservativam transiit. Anno 2011 corruptionis causa ad multam 890.000 Euronum damnatus est[1].

Familia

Popescu uxorem duxit atque filium habet.

Nexus externi

Notae

Formula:Ministri oeconomiae Romanici Formula:Ministri Romanici Văcăroiu Formula:Ministri Romanici Năstase

Formula:Lifetime