Catharina Andronescu

E Gyaanipedia
Jump to navigation Jump to search

Formula:Capsa hominis Vicidata Catharina (Dacoromanice Ecatherina) Andronescu (nata die 7 Aprilis 1948 in Malovăț/Mehedinţi in circulo) rerum politicarum perita Romaniae est.

Familia

Andronescu marito nupsit atque liberum habet.

Munus

Post scholam finitam Andronescu apud Scholam Nationalem Studiorum Politicorum et Administrativorum Bucarestae ad annum 1972 chemiae studebat et anno 1982 doctor facta est. Annis 1992 - 2004 decana facultatis fuit et deinde ad annum 2012 rector universitatis.

Cursus honorum

Andronescu, quae sodalis factionis PSD est, annis 2000 - 2003 in consilio ministrorum Hadriani Năstase primo administra eruditionis fuit. Annis 1996 - 2008 legata ad Cameram Legatorum fuit, dehinc senator est. Annis 2008 - 2009 in Aemilii Boc iterum atque a die 2 Iulii ad usque 22 Decembris 2012 in consilio Victoris Pontae tertio magistratu ministrae eruditionis fungebatur. Praeterea administra iuventutis et artis athleticae fuit. Tum Traianus Băsescu praeses ab ea poposcit, ut cives de fraude certiorem faceret[1]; nam accusata erat, quod opus doctorale descripsisset[2], quod factum autem negabat[3].

Nexus externi

Notae

Formula:Ministri eruditionis Romanici Formula:Ministri iuventutis et artis gymnicae Romanici Formula:Ministri Romanici Năstase Formula:Ministri Romanici Boc Formula:Ministri Romanici Ponta I

Formula:Lifetime