Bogdan Niculescu-Duvăz

E Gyaanipedia
Jump to navigation Jump to search

Formula:Capsa hominis Vicidata Bogdan Nicolaus (Dacoromanice Bogdan Nicolae) Niculescu-Duvăz (natus die 14 Decembris 1968 Bucarestae) architectus et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus

Ad annum 1977 Niculescu-Duvăz apud Institutum Architecturae et Urbanismi Bucarestense studebat atque architectus factus est. Deinde hoc munere necnon designator in diversis societatibus commercialibus operam dedit.

Cursus honorum

Postquam regimen Communisticum depositum est, Niculescu-Duvăz anno 1990 ad novam Frontem Salvationem Nationalem (FSN) accessit et legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est. Quam honorem ad usque hodiernum diem obtinet[1]. Anno 1990/91 minister iuventutis et artis gymnicae in consilio ministrorum Petri Roman fuit. Anno 1991 ad Factionem Democraticam (PD) accessit. Annis 1992 - 1996 Nicolao Văcăroiu praeside ministrorum minister relationum cum parlamento erat. Anno 2003 PD reliquit et ad Factionem Socialem Democraticam (PSD) transiit. A die 14 Iulii ad usque 28 Decembris 2004 in consilio ministrorum Hadriani Năstase minister delegatus relationum cum sociis socialibus fuit. Est praeses foederationis venatorum Romaniae.

Familia

Maritus est atque duas filias habet.

Nexus externi

Notae

Formula:Ministri iuventutis et artis gymnicae Romanici Formula:Ministri relationum cum parlamento Romanici Formula:Ministri Romanici Roman II Formula:Ministri Romanici Ciorbea Formula:Ministri Romanici Năstase

Formula:Lifetime