Benita Ferrero-Waldner

E Gyaanipedia
Jump to navigation Jump to search

Formula:Capsa hominis Vicidata Benita Ferrero-Waldner (Salisburgi nata die 5 Septembris 1948) est politica Austriae et internationalis.

In urbe nativa educata et apud universitatem erudita est. Ab anno 1984 legata patriae operam dedit. His annis iuxta Petrum Boutros-Ghali (secretarium generalem Nationum Unitarum ab 1992 ad 1996) nomenclatrix meruit. Die 4 Februarii 2000 ministra a rebus externis facta est, cancellario Austriaco Volfgango Schüssel. Die 20 Octobris 2004 commissa Europaea a rebus externis facta est, deinde a die 1 Decembris 2009 usque ad 9 Februarii 2010 commissa Europaea a commercio, praeside commissionis Iosepho Manuele Barroso.

Nexus externi

Formula:Ministri rerum externarum Austriaci