Ali Mohamed Shein

E Gyaanipedia
Jump to navigation Jump to search

Formula:L Formula:Capsa hominis Vicidata Ali Mohamed Shein (natus die 13 Martii 1948 in oppido Chokocho insulae Pembae) est politicus Zanguebariae et Tanzaniae. Educatus apud Collegium Lumumba Zanzibarense et universitatem Voronegiensem in Russia, mox eruditionem medicam petivit apud universitates Odessanam in Ucraina et Novocastellensem in Anglia. Inde in patriam rediit atque praesertim in ministerio valetudinis operam dedit. A die 12 Novembris 1995 legatus est ad parlamentum Tanzaniense, sed a die 13 Iulii 2001 praeses vicarius Tanzaniae annos decem meruit. Die 3 Novembris 2010 praeses Zanzibar electus est.

Bibliographia

Nexus externi

Formula:Praesides Zanguebariae